- PTERYGIA
- PTERYGIAGraece Πτερύγια, quae et πτέρυγες et πτερὰ, sunt anguli vestium, αἱ γωνίαι alias. Hesych. Θετταλικὰ πτερὰ, τοῦτο εἴρηται διὰ τὸ πτέρυγας ἔχειν τὰς θετταλικὰς χλαμύδας. πτέρυγες δὲ καλοῦνται αἱ ἑκατέρωθεν γωνίαι, διὰ τὸ ἐοικέναι πτερυξι. Cuiusmodi πτερυγας seu γωνίας duas ab utroque latere pallium habebat in parte inferiori, duas in superiori unde quadrangulum vel τετραγώνιον. Sed Πτέρογας proprie vocabant Graeci angulos illos, qui circa imum vestis, ab alarum similitudine: aperti siquidem et divisi in medio vestimenti partes, ab utroque latere fluitantes, avium alas plane referunt, Hic idem Hesychius πτέρυγας vocat μέρος χιτῶνος τὸ τερὶ τὰ κράσπεδα, tunicae partem, circa infimas oras. Idem alibi, πτερύγια interpretatur τὰ ἄκρα τȏυ ἱματίων, extremitates tales vestimentorum. Et Pollux πτέρυγιον vocat τὸ ἥμισυ τοῦ χιτωνίσκου, dimidiam partem tuniculae: quia, ut aves singulae binas habent alas, sic etiam huiusmodi tunicae, quae per medium apertae sunt, duas utrinque partes habent, quae avium alas imitantes inde πτερύγια vocantur, quarum utriusque acumen extremum angulum facit, qui et ipse πτέρυξ dicitur. Πτερὸν enim et πτέρυξ cuiusque rei summitatem et acumen apud Graecos significat, ut ex eodem Polluce discimum, l. 7. c. 14. Huiusmodi itaque πτέρυγας rotundae vestes et totae ab imo circumclusae non habebant, sed quadratae solum, quae fibulis vel in humero vel in pectore ten ebantur et apertae erant, vestimenta συῤῤαπτὰ Graecis et συμπορπητὰ appellata; contra ἀῤῤαφα, quibus nullae commissurae, utpote quae ab omni parte conclusa et continuara essent, qualis fuit Domini nostri tunica ἄῤῤαφος. Spartianarum autem Virginum amicula erant, et multum corporis aperiebant; hinc πτέρυγας habebant: nam fibulâ in pectore stringebantur. Similiter Carthaginensium quadratae tunicae alas habebant: Unde servus Plautinus Poenulum, in comoedia cognom. sic tunicatum Avem appellat. ab huiusmodi alis, Actu 5. sc. 2. v. 15.Sed quaenam illa avis est, quae cum tunicis huc advenit.Vide Salmas. Notis ad Tertullian. de Pallio, c. 1. Sed et πτερύγεον vitium gemmarum est: a quo πτερυγοφόρον electrum, quod non translucidum est, sed sordibus inquinatum, pterygia referentibus. Plin. l. 37. c. 5. Vitia praeter iam dicta eadem fere quae in smaragdis et pterygia, apud eundem Salmas. ad Solin. p. 1107. ubi de Beryllis. Nec omittendum, quod etiam πτέρογας, Poematis Simmiae Rhodii Poetae nomen fuisse, docet Scaliger, Poetic. l. 1. c. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.